monumenta.ch > Seneca Maior > 4
Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus III <<<     >>> Casus V

Casus IV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  REI PUBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. rei publicae laesae accusatur. 1  PORCI LATRONIS. Aestimate, quale bav1554.86 v sit scelus istius, in quo laesi patres, (ne) liberos suos aut agnoscant aut recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Mendicares, nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut novo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. 2  CASSI SEVERI. Hinc caeci innitentes baculis vagantur, hinc trunca bracchia circumferunt; huic convulsi pedum articuli sunt et (ex)torti tali, huic elisa crura, [in] illius inviolatis pedibus cruribusque femina contudit. aliter in quemque saeviens ossifragus iste alterius bracchia amputat, alterius enervat; alium distorquet, alium delumbat; alterius diminutas scapulas in deforme tuber extundit et risum [in] crudelitate captat. produc agedum familiam semivivam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captivos tuos. volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium: sua quoique calamitas tamquam ars adsignatur. huic recta membra sunt, et, si nemo naturae (occurrit,) proceritas (e)micabit; ita frangantur, ut humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque resolutis vertebris reptet. huic ***; extirpentur radicitus. huic non (in)speciosa facies est; potest formosus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia sua saevientis magis hominum animos pervellat. miseris satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat. 3  VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescioqua tabe consumpta: illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum ventrem impleant, et, o novom monstrum!, integer alitur, debiles alunt. ALBUCI SILI. 'Perissent' inquit; ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? 'perissent' inquit; interroga patres, utrum maluerint. 'Eruantur' inquit 'oculi illius, (illius) praecidantur manus'; quid, si aliquis ex istis futurus est (vir fortis? quid, si futurus est) tyrannicida? quid, si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac turba loquor. certe ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. 4  TRIARI. 'Perissent' inquit. puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu, debilis: conatur et corruit. surge tu, mute, sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu, caece, sed ad quorum eas genua, nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, quod istum dominum non videbas, in hoc iudicio infelicissimum, quod istum reum non vides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. 5  CORNELI HISPANI. Ergo, si illis bav1554.87 r temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet. Timeo, ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam videri volt suum. IULI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite, quae miserabilior est. Liceat videre mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? Vis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. 'Adiciamus aliquid ad quaestum: deme huic oculos, illi manus.' 6  ARELLI FUSCI patris. 'Praecidatur' inquit 'lingua; genus est rogandi rogare non posse. ' Miseremini horum, iudices, ut misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Ut hanc causam susciperem, ne ab eis quidem rogatus sum, pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccavit aliud quam quod natus est? CLODI TURRINI patris. Age, si quis agnoverit suum, petes alimenta, tamquam alueris? non est, quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus, quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est: cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate. 7  MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. 'Cur tu tam exiguum refers? +vitus est equas+ poterat, ut non rogares, ut non acciperes. spiritum tibi non relinquerem, [tibi] nisi crudelior futurus essem relinquendo. ' 'Tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum videri.' GAVI SILONIS. 'Tu' inquit 'in illa vicinia mendicabis, tu ad (illud) limen accedes', et crudelissi(mus) miseris parentium domos monstrat. 'Hic non facile stipem impetrat; etiamnunc aliquid illi detrahatur.' 8  IUNI GALLIONIS. 'Serva oculos, ut videat, quem roget. serva manus, ut habeat, quibus stipem accipiat. ' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia. feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritatem dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. +a te fortasse aliquis acceptam stipem ad deos+ FULVI SPARSI. Scio, iudices, variis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae, quam ex damnato petierunt, provocavit, alios odia et simultates protraxerunt. non dubito fuisse quosdam, qui praemium peterent. ego omnibus ceteros impellentibus causis vaco. quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant, qui se alere non possunt? 9  Non is est, qui rogare nesciat: etiam docere solet. Quos adfectus vestros optare debeam, nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei vobis bav1554.87 v ostendam; si severitati, reum: hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non (potest: non) habes totidem membra quot debes. Oblita feritatis placida velut fetibus suis ubera praebuisse fertur; sic lupa venit ad infantes, (ut) expectemus hominem. gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? 10  'Proxima' inquit 'die hic plurimum rettulit; faciendus est huic similis alter. hic satis rettulit; fiat et alius miser ad hoc exemplum. ' 'Ite nunc' inquit 'et alimenta mihi quaerite. tu' inquit 'qui oculos non habes, per oculos rogato. tu' inquit 'qui manus perdidisti, per manus rogato. tu per illa membra, quae trahis debilia. per ea quisque, quae non habet, ambiat. ' o miseros, qui sic rogant, miseriores qui rogantur! ecce nescioquis 'meus' inquit 'filius, si viveret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? ' alius 'potuit' inquit 'meus in eundem incidere dominum. quid, si incidit? ' omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet, ne suo neget. Pars altera. ARELLI FUSCI. 'Debilitasti' inquit; plus illis patres nocuerant. 11  LATRO sic divisit: an laesa sit res publica. primum, (in)quit, crimen constare oportet, deinde tunc reum quaeri. an laesa sit res publica, non solet argumentis probari; manifesta statim rei publicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus, si vectigalia deminuta. hoc damnum, quod tu obicis, (quis) videbat? dic mihi: quando rem publicam laesit? cum unum expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum non tamen rei publicae laesae tenetur sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures. dic mihi, quis numerus efficiat, ut laesa videatur res publica. duo debilitantur: nondum res publica (laesa est. tres: nondum. ne si plures quidem debilitantur, laesa est res publica.) [iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] 'potuerunt, ' inquit, 'duces fieri': potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. 'at tamen crudelem rem facit (qui sua de re infantes perdit et infelices mendicare cogit. ' facit) et lanista, qui iuvenes cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et leno, qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publicam. ego non laudari reum desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. 12  Deinde, an, si laesa est res publica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus, qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, vitam reddidit. contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas; illi spem, (tu instrumenta vivendi) detrahis. Deinde, an teneatur rei publicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege (per)mittitur. si domum meam diruo, numquid dicis me rem publicam laedere? et poteras describere, quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici. (numquid dicis,) si in agris meis arbusta succidere velim? 13  Deinde, an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit; expositi in nullo numero sunt, serbav1554.88 rvi sunt. hoc educatori visum est. denique, si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt. rei publicae quidem laesae non potest agi eorum nomine, qui extra rem publicam sunt. non potest pro omnibus agi, pro quibus singulis non potest. 14  Scio quosdam putare quaestionem esse, an possit a privato homine laedi res publica. SPARSUM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit, et illam recipiet, an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur, an res publica laesa sit, totiens reus in(ter) argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, [ab] a sene. GALLIO fecit et illam quaestionem, an in expositis laedi possit res publica. non potest, inquit, res publica laedi [possit] (nisi) in aliqua sui parte. haec nulla rei publicae pars est: non in censu illos invenies, non in testamentis. sed haec quoque in illam incurrit, an res publica laesa sit. dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis, quos non habebat. 15  Pro illo, qui debilitabat expositos, pauci admodum dixerunt. dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos, qui iam relicti sine spe vix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur, si vita servaretur: faciant invidiam, (dicant) alicui oculos desse, alicui manus; dicant illos per hunc tam misere vivere, dum fateantur per hunc vivere. Gallio illud quoque in argumentis temptavit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae, ut possit videri etiam profuisse: pauciores erunt qui exponant filios. 16  TURRINUS CLODIUS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt. aliqui etiam vernulas aut omine infausto editos aut corpore invalidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes, quae cuique possent miserabiliores esse, manu abstulit. stipem rogant et unius misericordia vivunt, omnium aluntur. 'at res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles versari. ' age, non pudet vos ex hoc producere contubernio reum, (a) quo dicatis laesam rem publicam? et sic descendit ad argumenta, ut diceret: quomodo hic potuit laedere? 17  SILO POMPEIUS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse; voluisse vitam dare sed non potuisse alere. itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENUS tam diserte declamavit partem eius, qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi viri velut ad experimentum suarum virium dixerint. illum autem locum vehementissime dixit: bav1554.88 v vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos faciat! principes, inquit, viri contra naturam divitias suas exercent: castratorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. 18  curare vobis in mentem venit, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur. non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis, quod iuvenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. in mentem vobis venit misereri horum, quod membra non habeant; quid(ni) illorum, quod habent? et hoc genere insectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec apud Graecos controversia est. multa ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt nec ipsis. 19  dixit GLYCON: καὶ τούτους τροφὰς αἰτεῖς, οὕς μὴ τρέφειν ἀσεβές ἐστιν; Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit, quibus crudelis est qui negat? Circa hunc sensum est et ille a QUINTILIANO dictus: nescio, utrumne vos miseriores dicam, quod alimenta accipitis, an huic quod datis. accipitis enim, quia debiles estis, (datis) ei, per quem debiles estis. ADAEUS rhetor: κλαίουσαι μητέρες ἠράνιζον, 'εἰ μὲν ἐμός', λέγουσαι 'τὸν ἐμόν, εἰ δὲ ἀλλότριος, ἵνα καὶ τὸν ἐμὸν ἄλλοι. 20  Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic, ut putem illos non mutuatos esse +arti+ hanc sententiam sed imitatos. BLANDUS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit (et) exposuit. o [te] quam misera cogitatio porrigentis est: 'hic fortasse meus est'! MOSCHUS dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIUS FUSCUS dixit: alit rogata filium mater, misera, si scit suum esse, misera, si nescit. ARTEMON dixit: τὰ μὲν τῶν ἄλλων εὔρωστα· ·πλεῖ, γεωργεῖ. τὰ δ' ἡμέτερα ἀνάπηρα· τρέφει ἄρ τὸν ὁλόκληρον. 21  hanc sententiam LATRO PORCIUS virilius dixit, qui non potest (de) furto suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incurvatos, alios reptantes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? DAMAS SCOMBROS dixit: πάλαι μὲν ἐκθέτοις κίνδυνος ἦν τὸ ῥιφῆναι, νῦν δὲ τὸ τραφῆναι. hunc sensum CESTIUS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FUSCUS ARELLIUS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebav1554.89 rbantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem. 22  GLYCON corruptam dixit sententiam: κρουσάτω τις τὴν θύραν τῶν ἐχόντων, προσαγάγη τις. et illam: ἄγε, σὺ δὲ κλαῖε, σὺ δὲ θρήνει. ὦ κακῶν συμφωνιῶν. Sed nostri quoque bene insanierunt. MURREDIUS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. Et LICINIUS NEPOS: ut solvendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est! 23  Illud SPARSUS dixit, quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti. ita enim hic potest videri laesisse rem publicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici (quam) membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne, quod bene dici potest, commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis [non] minus habere, licentiae (non) minus. 24  LABIENI sententiam separavi, quia locuti de illa homines erant: sed(et) ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: 'tu hodie minus attulisti; cedo lora. gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus rettulisses, si sic rogasses. ' dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possint: aliquis ex illis damnatum istum videat, aliquis audiat. GLYCON dixit: ἅυτ μόνη τοῖς ταλαιπώροις χαρὰ καταλέλειπται. 25  P. VINICIUS, summus amator Ovidi, hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIUS SEVERUS dixerat: ostende nobis captivos (tuos). IULIUS BASSUS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENUS commodius videbatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. ASPRENAS dixit, cum induxisset stipem porrigentem mendico: 'o (in)felicem patrem! ' et hoc qui dicit, ipse fortassis pater est.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus III <<<     >>> Casus V
monumenta.ch > Seneca Maior > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik